Inauguriamo una nuova serie di Percontationes Impossibiles. Questa volta ne è autrice Silvia Stucchi; i personaggi intervistati sono tutti personaggi storici. Per il resto, le regole sono le medesime della prima serie.
PERCONTATRIX Ave, Nero.
NERO Sis, mihi nomen est Lucius Domitius Aenobarbus; tamen, si vis, appella me Neronem.
PERCONTATRIX Quo nomine Sabini qui “fortis est” indicant.
NERO Video te, puella, optime edoctam de nomine meo! Dic ergo mihi: cur ad me venisti?
PERCONTATRIX Percontationis causa…
NERO Sed quis eam leget?
PERCONTATRIX Omnes qui Latinae linguae student! Et omnes qui humaniores litteras diligunt.
NERO Mirum! Sed prius pauca dicenda sunt ut lectorum gratiam mihi conciliem. Nam de me rerum scriptores plurima mendacia scripserunt: tantam infamiam nomini meo intulerunt ut infamia nomen meum obruerint! Sed puto omnes insimulari posse, neminem nisi nocentem revinci posse: qua re confisus, gaudeo quod mihi copia et facultas nunc optigit purgandi probandique mei, quia istae calumniae cum prima specie graves, tum ad refellendum difficiles sunt.
PERCONTATRIX Quis harum calumniarum auctor est?
NERO Praesertim iste Tacitus…
PERCONTATRIX Sed Tacitus clarissimus rerum scriptor est!
NERO Tace, puella! Inscitia imperitiaque loqueris: Tacitus, quia senator fuit, me oderat! Senatus totus me oderat! Vere alicui credibile est in gente mea neminem valuisse ac mente sana usum esse? Lege, sis, Annales ab excessu Divi Augusti! Videbis quam multa mendacia Tacitus scripserit. Sed vos ei creditis! Avunculum meum, Caligulam, omnino vesanum; Tiberium, omnium rerum simulatorem dissimulatoremque, crudelem ferumque quasi Hyrcanam tigrem; Claudium, balbum claudumque, qui gradum numquam protulit sine libertis suis, qui semper in uxorum dicione mansit…
PERCONTATRIX Inter quas mater tua quoque fuit.
NERO Num de parentibus meis nunc loquendum est?
PERCONTATRIX Aliquid de familia tua e tuo ore omnes scire volunt…
NERO Et nos curiositati cedamus! Vobis de patre meo loquar: utinam ne me parvulum reliquisset! Vita mea certe alia fuisset!
PERCONTATRIX Fateor; sed mater tua diligens impigraque fuit ut primas partes in Palatio ageres.
NERO Ita. Tamen hoc dicere mihi acerbum est. Mulier pulcherrima fuit, sed impotens! Sed imperiosa! Sed vere tyrannus sub palla fuit! “Nero, huc veni! Nero hoc fac! Nero, illum dimitte!”. Ommia ad nutum eius mihi facienda erant!
PERCONTATRIX Sed fatendum est te numquam sine Agrippina principem futurum fuisse…
NERO Verum est. Sed mater mea maiora spectavit. Pace eius fateor eam ambitiosiorem laudisque cupidiorem fuisse. Qua re patruo suo nupsit!
PERCONTATRIX Qualis ille tibi visus est?
NERO Quid dicam de Claudio? Homo litteratus fuit, Tuscoque sermone loquebatur, multa antiquiora noverat. In manibus eius semper stilus tabulaque erant….sed quid aliud facere poterat, miselle? Pila ludere, equitari, curru vehi numquam potuit! Formae dignitatem certe non habuit! Puto eum multos per annos stultum esse simulavisse.
PERCONTATRIX Omnia intellego. Ad matrem redeamus.
NERO Bene fecisti. Quid de Agrippina etiamnunc dicendum est? Ecce: me puerum educandum tradidit cuidam philosopho.
PERCONTATRIX Cui philosopho?
NERO Scio te eum bene novisse: ne simulaveris te non intellegere! De Lucio Annaeo Seneca dico. Quam multos annos mihi perferendus fuit! Quin etiam: primo eum dilexi! Tamen puer non philosophiae tantum studui, sed etiam tibia canere, psallere, ad symphoniam saltare didici: sciendum enim est etiam quendam optimum saltatorem inter magistros fuisse. Sed praecipue ab ineunte aetate equorum studio flagravi plurimusque mihi sermo, quamquam vetabar, de circensibus erat.
PERCONTATRIX Nonne ipse aurigare voluisti?
NERO Ita, et etiam spectari volui, et me in Circo Maximo universorum oculis praebui. Scilicet neque mater neque Seneca studia mea intellegere potuerunt. De Agrippina forsitan tacendum sit: mater semper mater est….sed de Seneca! Sane dixerit se sapientem numquam fuisse satisque sibi aliquid cotidie e vitiis dempsisse! At aliter locutus est, aliter vixit! Et multos per annos mihi defendendus purgandusque fuit ante omnium oculos: quod molestius fuit.
PERCONTATRIX Sed, quid de eius praeceptis meministi?
NERO Molestiam taediumque! Dum ille loquitur, mihi solacium praebebam, cogitans: Alexandrum quoque sectabatur eiusque lateri semper adhaerebat Aristoteles, patris Philippi iussu…
PERCONTATRIX Nonne postremo vindicavisti te tibi?
NERO Certe: anno sexto postquam principatum inivi, vincula in quibus tam longe fueram perfregi: Senecam primum dimisi….
PERCONTATRIX Burrum quoque.
NERO Burrus me matris iussu custodiebat sicut canis catenarius! Ius mihi erat eligendi praefectum praetorio quem mallem!
PERCONTATRIX De matre tua autem radicitus exsolvisti…
NERO Verbis tempera, puella! Puta semper te cum principe sermonem habere! Tamen, tibi fatebor me ea nocte, qua mortua est, vix matrem meam dimisisse, multumque me osculatum esse cum eam amplexus sim! Attamen hoc tibi sciendum est: regnandi cupiditate eo usque pervenit Agrippina ut saepius se mihi offerret, incesto paratam. Quid aliud facerem?
PERCONTATRIX Sermonem alio transferamus: melius erit. Quid de incendio urbis dicas?
NERO Necesse erat ut fieret.
PERCONTATRIX Sed Christianos accusavisti…
NERO Ulcus tetigisti, puella! Sed quid facerem? Incendium formidulosum fuit, universaque Urbs in rabiem versa: malos auctores in hac re habui.
PERCONTATRIX Facile dictu, nunc…
NERO Facile dictu tibi, puella! Num meditata es de principis adulescentis incommodis?! Octavum decimum annum agens princeps factus sum: omnes mihi invidebant sperabantque me praecipitem ruiturum.
PERCONTATRIX Sed post incendium, Domum quae “Aurea” appellata est, aedificavisti…
NERO Scisne? Cum de domo mea cogitem, etiamnunc vehementer commoveor: mira fuit, vere omnibus somniis pulchrior.
PERCONTATRIX Verum est aliqua loca eius domus populo patuisse?
NERO Certe. Vides quam rerum novarum amator fuerim? Quam multa, quae temporibus tuis communia erunt, ante tempus ego fecerim? Rem publicam ludum scaenicum esse intellegi.
PERCONTATRIX Maximas tibi gratias agimus ob percontationem istam. Multa nos docuisti. Postremo, quo modo te describas?
NERO Piget me Taciti verbis uti, attamen tibi dicam: “Incredibilium cupitor”.
© Silvia Stucchi, 2019
Bellissimo!
Davvero un’ottima intervista impossibile!
Grazie per la condivisione