PERCONTATOR: Daedalus, Atheniensis, mirabilis inventor fuit. Notissimus est quia non solum labyrinthum construxit, sed etiam statuas fecit quae movebantur tamquam viventes, et multa alia incredibilia finxit et creavit. Eum percontari volo. Ecce, homo quidam lento pede huc progreditur. Senex est macer, et toga quae olim munda fuit induitur. In magna tabula nigra scribit rapide litteras et numeros innumeros sine ulla significatione lego: “E est mcII”. Quid sibi vult? Daedalus certe est. Daedale… Daedale magister… domine!
DAEDALUS: Num quid vis, puerule?
PERCONTATOR: Tibi occurrere mihi magno honori est! Te accuratissime interrogare meum erit. Nescio tamen unde colloqui tecum incipere possim. Mihi, qui stultus puer sum, cum tam sapienti viro colloqui difficile erit. Certe timeo ne me contemnas!
DAEDALUS: Ne timueris. Colloqui cum stultioribus hominibus consuevi. Igitur, quaere quodvis.
PERCONTATOR: Ergo, a quodam verbo cupio incohare…
DAEDALUS: Bene! Quod vocabulum est?
PERCONTATOR: Verbum par idemque nomini tuo: “daedalus”. Eo nomine homines sermone cottidiano utuntur ut nodum viarum quasi labyrinthum indicent.
DAEDALUS: Ergo mihi magno honori est haec nominis mei significatio!
PERCONTATOR: Num tibi idonea esse videtur?
DAEDALUS: Quin? Cetera volumus memorare? Te commoneo per omnia saecula iterum iterumque machinas meas laudatas esse. Hoc tibi narrabo: postquam clarissimum volatum perfeci et de caelo in extremam partem Apuliae delapsus sum, urbem illic condidi quae Alessano appellatur, propter verba quae dixi ubi primum terram attigi: “Alae Sanae!”
PERCONTATOR: Recte dicis, et multi poetae et auctores te laudant! Sunt tamen qui te vituperant, dicentes te scelus fecisse, quia adiuvisses Theseum, qui hostis erat, ut fugeret ex illo labyrintho, quod confusio viarum non est, sed aedificium. Qua de causa ipse effecisti ut et tu et filius tuus in labyrinthum comprehenderemini et, postquam effugeratis, filii mortis auctor fuisti, qui nimis audax fuit, in summo caelo volans. Deinde, cum Minos te insectaretur, profugus apud regem Cocalum vitam procul a patria egisti. At tu haec omnia passus es ut Ariadnes Theseique amoribus prodesses, sed eorum connubium brevissimum fuit. Quod ridiculum mihi videtur!
DAEDALUS: Censesne hoc ridiculum fuisse? Quidam iudicare possunt me stolidum? Cedo, pericula in inventis meis celata non semper provide devitavi. At homines memores mei erunt, neque tantum quia egregius aedium faber fui!
PERCONTATOR: Omnia interpretaris in meliorem partem! Quidam te describunt invidum!
DAEDALUS: Per Iovem! Noli hoc dicere! Unusquisque virtutes et vitia habet. Homines, non dei sumus…
PERCONTATOR: Ignoscas! Nolebam tibi iniuriam facere. Igitur de alia re loquamur. Ex te quaero quod opus tuum maxime diligas.
DAEDALUS: Sine ut cogitem… Multa mea opera mirifica sunt, ac fere divina. Sed confitendum est me agalmatis meis maxime oblectatum esse. Scisne quae sint?
PERCONTATOR: Minime. At tu dic nobis, quaeso.
DAEDALUS: Agalma signum deorum est, quod oculos apertos vividosque et membra mobilia habet. Erat tam simile naturae ut de eius mobilitate ipse Plato miraretur. Quae Musa me illustravit!
PERCONTATOR: Incredibile auditu! Postremo, te oro ut describas quid in volando senseris. Non omnes enim quid sit volare scire possunt.
DAEDALUS: Magni momenti est quaestio tua! Censeo vitam nimis brevem esse. Ergo nullum animal se movere ubicumque et in aqua et in aëre et in terris potest. Ipse, propter meum ingenium, ipse, qui homo sum et in terris ambulo, volare potui tamquam deus. Sed volans infeliciter Icarus meus mortem invenit. Utinam viveret! Ego tamen volabam super montes et colles, super amnes et silvas, maria et insulas multas et magnas, et despiciebam sata et animalia omnia, quae sub pedibus viderem. Hoc testatur hominem ad res audacissimas natum esse, dummodo pericula non timeat.
PERCONTATOR: Laus tibi, magister!
© Ivana Milani, 2020