latinoamilano

La chose enivrante

  • Home
  • Eventi
  • Scuola
  • Testi
  • Archivio
  • Seminario
  • Album
  • Contatti
  • Privacy Policy

Daedalus (percontatio impossibilis)

  • Articles

PERCONTATOR: Daedalus, Atheniensis, mirabilis inventor fuit. Notissimus est quia non solum labyrinthum construxit, sed etiam statuas fecit quae movebantur tamquam viventes, et multa alia incredibilia finxit et creavit. Eum percontari volo. Ecce, homo quidam lento pede huc progreditur. Senex est macer, et toga quae olim munda fuit induitur. In magna tabula nigra scribit rapide litteras et numeros innumeros sine ulla significatione lego: “E est mcII”. Quid sibi vult? Daedalus certe est. Daedale… Daedale magister… domine!

DAEDALUS: Num quid vis, puerule?

PERCONTATOR: Tibi occurrere mihi magno honori est! Te accuratissime interrogare meum erit. Nescio tamen unde colloqui tecum incipere possim. Mihi, qui stultus puer sum, cum tam sapienti viro colloqui difficile erit. Certe timeo ne me contemnas!

DAEDALUS: Ne timueris. Colloqui cum stultioribus hominibus consuevi. Igitur, quaere quodvis.

PERCONTATOR: Ergo, a quodam verbo cupio incohare…

DAEDALUS: Bene! Quod vocabulum est?

PERCONTATOR: Verbum par idemque nomini tuo: “daedalus”. Eo nomine homines sermone cottidiano utuntur ut nodum viarum quasi labyrinthum indicent.

DAEDALUS: Ergo mihi magno honori est haec nominis mei significatio!

PERCONTATOR: Num tibi idonea esse videtur?

DAEDALUS: Quin? Cetera volumus memorare?  Te commoneo per omnia saecula iterum iterumque machinas meas laudatas esse. Hoc tibi narrabo: postquam clarissimum volatum perfeci et de caelo in extremam partem Apuliae delapsus sum, urbem illic condidi quae Alessano appellatur, propter verba quae dixi ubi primum terram attigi: “Alae Sanae!”

PERCONTATOR: Recte dicis, et multi poetae et auctores te laudant! Sunt tamen qui te vituperant, dicentes te scelus fecisse, quia adiuvisses Theseum, qui hostis erat, ut fugeret ex illo labyrintho, quod confusio viarum non est, sed aedificium. Qua de causa ipse effecisti ut et tu et filius tuus in labyrinthum comprehenderemini et, postquam effugeratis, filii mortis auctor fuisti, qui nimis audax fuit, in summo caelo volans. Deinde, cum Minos te insectaretur, profugus apud regem Cocalum vitam procul a patria egisti. At tu haec omnia passus es ut Ariadnes Theseique amoribus prodesses, sed eorum connubium brevissimum fuit. Quod ridiculum mihi videtur!

DAEDALUS: Censesne hoc ridiculum fuisse? Quidam iudicare possunt me stolidum? Cedo, pericula in inventis meis celata non semper provide devitavi. At homines memores mei erunt, neque tantum quia egregius aedium faber fui!

PERCONTATOR: Omnia interpretaris in meliorem partem! Quidam te describunt invidum!

DAEDALUS:  Per Iovem! Noli hoc dicere! Unusquisque virtutes et  vitia habet.  Homines,  non dei sumus…

PERCONTATOR: Ignoscas! Nolebam tibi iniuriam facere. Igitur de alia re loquamur. Ex te quaero quod opus tuum maxime diligas.

DAEDALUS: Sine ut cogitem… Multa mea opera mirifica sunt, ac fere divina. Sed confitendum est me agalmatis meis maxime oblectatum esse. Scisne quae sint?

PERCONTATOR: Minime. At tu dic nobis, quaeso.

DAEDALUS: Agalma signum deorum est, quod oculos apertos vividosque et membra mobilia habet. Erat tam simile naturae ut de eius mobilitate ipse Plato miraretur. Quae Musa me illustravit!

PERCONTATOR: Incredibile auditu! Postremo, te oro ut describas quid in volando senseris. Non omnes enim quid sit volare scire possunt.

DAEDALUS: Magni momenti est quaestio tua! Censeo vitam nimis brevem esse. Ergo nullum animal se movere ubicumque et in aqua et in aëre et in terris potest. Ipse, propter meum ingenium, ipse, qui homo sum et in terris ambulo, volare potui tamquam deus. Sed volans infeliciter Icarus meus mortem invenit. Utinam viveret! Ego tamen volabam super montes et colles, super amnes et silvas, maria et insulas multas et magnas, et despiciebam sata et animalia omnia, quae sub pedibus viderem. Hoc testatur hominem ad res audacissimas natum esse, dummodo pericula non timeat.

PERCONTATOR: Laus tibi, magister!

© Ivana Milani, 2020

latin in the modern world latin language school
June 13, 2020 latinoamilano

Post navigation

Claudiano e Eutropio → ← Alberto Grilli (1920-2007)

Leave a Reply Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

seven ÷ seven =

Related Posts

Da Calcide a Corinto

Riprendiamo in mano la storia della resa di Negroponte. Riassumo la puntata precedente: nel 1470, al culmine della prima vera contesa militare fra Ottomani (recenti conquistatori di Bisanzio) e Veneziani […]

La presa di Negroponte

Il 29 maggio 1453 Costantinopoli cadde in mano ai Turchi. Fu la fine dell’Impero Romano d’Oriente, un fatto di enorme portata, il cui valore non sfuggì a nessuno. Nel 1976 […]

An honorable man

Un viaggiatore svizzero di passaggio a Londra, il numismatico e antiquario Thomas Platter, ci racconta di avere assistito, nel 1599, a una rappresentazione teatrale sulla morte di Giulio Cesare. E’ […]

Spartacus

Dopo un silenzio di circa un anno, dovuto a una serie massiccia di attacchi virali al sito, avendo trovato (si spera) un’adeguata protezione, proviamo a riprendere le pubblicazioni di “Latinoamilano”. […]

Recent Posts

Da Calcide a Corinto

Da Calcide a Corinto

Riprendiamo in mano la storia della resa di Negroponte. Riassumo la puntata precedente: nel 1470, al culmine della prima vera contesa militare fra Ottomani (recenti conquistatori di Bisanzio) e [...]

More Info
La presa di Negroponte

La presa di Negroponte

Il 29 maggio 1453 Costantinopoli cadde in mano ai Turchi. Fu la fine dell’Impero Romano d’Oriente, un fatto di enorme portata, il cui valore non sfuggì a nessuno. Nel 1976 […]

More Info
An honorable man

An honorable man

Un viaggiatore svizzero di passaggio a Londra, il numismatico e antiquario Thomas Platter, ci racconta di avere assistito, nel 1599, a una rappresentazione teatrale sulla morte di Giulio Cesare. [...]

More Info
Spartacus

Spartacus

Dopo un silenzio di circa un anno, dovuto a una serie massiccia di attacchi virali al sito, avendo trovato (si spera) un’adeguata protezione, proviamo a riprendere le pubblicazioni di [...]

More Info
Powered by WordPress | theme Dream Way
This website uses cookies to improve your experience. We'll assume you're ok with this, but you can opt-out if you wish.Accept Read More
Privacy & Cookies Policy

Privacy Overview

This website uses cookies to improve your experience while you navigate through the website. Out of these, the cookies that are categorized as necessary are stored on your browser as they are essential for the working of basic functionalities of the website. We also use third-party cookies that help us analyze and understand how you use this website. These cookies will be stored in your browser only with your consent. You also have the option to opt-out of these cookies. But opting out of some of these cookies may affect your browsing experience.
Necessary
Always Enabled
Necessary cookies are absolutely essential for the website to function properly. This category only includes cookies that ensures basic functionalities and security features of the website. These cookies do not store any personal information.
Non-necessary
Any cookies that may not be particularly necessary for the website to function and is used specifically to collect user personal data via analytics, ads, other embedded contents are termed as non-necessary cookies. It is mandatory to procure user consent prior to running these cookies on your website.
SAVE & ACCEPT
Facebook