Percontatrix Hodie, amici, audire poterimus vocem illius viri qui linguam Latinam maxime illustravit: de Marco Tullio Cicerone dico. Vehementer commoveor. Ineamus ergo clari oratoris pulchram domum, quae in Palatino colle est, et…
Terentia Siste gradum, mulier! Quis es? Quid vis?
Percontatrix Ave, Terentia! Magistri discipulique qui nos legunt cupidi sunt Marci Tulli audiendi, quia Cicero nos omnes Latini sermonis elegantiam docuit….
Terentia Sed Marco nullum tempus ad loquendum est! In oratione scribenda tempus eius absumitur!
Percontatrix Quid dicis?
Terentia Mulier, nescio ubi vivas. Num ignoras Catilinam coniurationem ad rem publicam capessendam machinatum esse clandestinaque consilia ad consulem necandum inisse? Cras Marcus meus in curia in eum impetum faciet eiusque animum funditus franget! Testimonia habet certissima: in perpetuum res publica Marco gratiam certe habebit.
Percontatrix Ergo Marcum videre hodie non potero?
Terentia Minime! Occupatior est, quod iam tibi dixi!|
Percontatrix Tamen, quia magnum et sapientem virum neminem comperimus fuisse sine quadam maxima uxore, possum tecum aliquantulum loqui? Hoc et mihi et lectoribus satis erit. Multos enim puto tanti oratoris vitae cognoscendae cupiditatem aliquam habere…
Terentia Ego quoque occupata sum, mulier! Certe nescis Marcum in manibus meis omnia domestica officia semper committere; cum e curia redit, fessus fatigatusque est et nihil vult de rationibus sumptibusque domesticis audire. Immo etiam, veniam mihi da, mulier, sed abeundum nunc mihi est: Eros procurator iam diu me expectat!
Percontatrix Em res adversas! Sed animo non deficiemus! Ecce, obvius occurrens aliquis de familia Ciceronis: Tiro, Tiro ille, est! Quam multa ab illo sciemus de Ciceronis scribendi ratione! Ave, Tiro… Quo curris?
Tiro Ad Atticum mihi festinandum est: Ciceroni opus est Demosthenis contra Philippum orationibus.
Percontatrix Aliquid nobis patefacere de Ciceronis moribus attamen vis?
Tiro Id facere vellem, mulier; sed nunc tempus mihi non est! Vale!
Percontatrix Neque Terentia neque Tiro vacui fuerunt percontationi meae, amici! Sed animo non deficiamus! Puellam quandam video, quae multa certe de Cicerone nobis deteget; ecce, Tullia est, oratoris filia. Ave, Tullia!
Tullia Ave, mulier! Quid facis hic? Quid quaeris?
Percontatrix Cum patre tuo conloqui volebam, quod tamen difficillimum videtur…
Tullia Ioco me hoc dicis, an serio? Num credis me hoc nescire? Pater meus occupatior est! Pater meus semper occupatus est! Mihi quoque occupatus est! Omnes enim sciunt nullam illi afferendam esse molestiam, dum scribit! Num id tu ignoras?
Percontatrix Scio, sed longum iter feci ad eum videndum… Nonne de me deprecari potes?
Tullia Id facere nullo pacto possum, nec audeo. Mihi quoque nullus accessus ad eum datur. Quapropter, non solum patri pareo auxilium tibi denegando, sed nunc mihi abeundum est, quia matronalia negotia multa et gravia sunt.
Percontatrix Negotia…matronalia? At puella es!
Tullia Minime: quintum et decimum annum iam ago! Hic tertius annus est ex quo nupsi. Nunc, quaeso, ignosce mihi, domum redeundum est, quia ancillae lanificae diligenter observandae sunt. Vale, mulier!
Percontatrix Amici, operam et oleum perdidimus! Marcus Tullius occupatior est neque nobiscum locuturus videtur. Quod forsitan malum non est: saepe vero magni viri laudatores suos deceperunt. Melius fortasse erit Ciceronis opera legere quam cum illo conloqui…
© Silvia Stucchi, 2019
[L’immagine di copertina è la vignetta Cicero denounces Catiline di John Leech, 1817-1864, già illustratore dei romanzi di Dickens e altri, e autore, nel 1852, del volume A Comic History of Rome]
Ho dato ai miei studenti di seconda liceo scientifico, per le vacanze, alcune parti di queste belle interviste da tradurre (a fagiolo, dopo le interrogative dirette). Si è levato un grido unanime e forte: “Ma ce ne vuole una di Alessandro Magno!!”
Speravo di formare dei dignitosi latinisti, ma mi sono venuti fuori degli ellenistici ferventi. Io ve lo dico, loro attendono di sentir parlare il loro idolo…
Intanto grazie del vostro lavoro costante! 🙂