latinoamilano

La chose enivrante

  • Home
  • Eventi
  • Scuola
  • Testi
  • Archivio
  • Seminario
  • Album
  • Contatti
  • Privacy Policy

Helena (percontatio impossibilis)

  • Articles

PERCONTATOR Salve Helena, pulcherrima inter feminas! Gaudeo quod, regina, tanto nos honore es dignata ut huc venires! Cur autem caput vultumque amictu velas?

HELENA Nonne scis in Graecia mulieres honestas  viris numquam ostendisse facies? Quod me pulcherrimam appellasti, gratias tibi ago: scilicet nomen meum, antiquitus omnibus notum, usque ad haec tempora fama divulgavit!  Quae tamen de pulchritudine mea narrantur, ea omni ex parte vera non sunt: siquidem pulchra fui,  immo “pankalos” ut Graeci aiebant, tamen deabus par quomodo esse potui?

PERCONTATOR Quid, quaeso, significat “pankalos”?

HELENA “Pankalos” est femina “tota pulchra”, id est sine mendis.  Ego vero nec straba, nec manca, neque clauda fui, neque oculi mei lippi fuerunt neque aduncus nasus. Praeterea nullo dente carui.

PERCONTATOR : Ergo pulchra habebaris, solum quia foeda non eras!

HELENA Est ut dicis. Praeterea hoc quoque famae meae profuit, quod antiquis temporibus hominum imagines perraro circumferebantur, neque prorsus exstabant imagines luce depictae, neque pelliculae volubiles ope lucis impressae, aut simulacra iconica, quae sibi ipsi quisque effingit, quibus quidem artificiis saeculum vestrum gloriatur. Contra apud nos valebant verba alata, quae ex oribus cantorum prodibant. Primus Homerus formam meam laudavit. At, quaero, quomodo potuit me laudare, caecus cum esset? Post Homerum nullus fere poeta inter Graecos me versibus suis non laudavit. Ita factum est ut venustatis meae fama per ora hominum volitaret, atque ego pulcherrima omnium feminarum per omnia saecula existimarer. Cur, ut feram tibi exemplum fabulosum, doctor Faustus ille me ex Inferis evocari voluit? Non quod me viderat – quomodo enim potuisset? – sed quia formam meam, cui nulla femina par esse perhibebatur, a poetis praedicari audiverat.

PERCONTATOR Nonne autem omnes Graeci principes te uxorem ducere cupiebant?

 HELENA Verum tibi narrabo: principes non connubium meum appetebant, sed Tyndarei regnum! Non enim filiam amabant, sed patris heredes fieri cupiebant.

PERCONTATOR Tyndareus pater tuus certamen inter principes indixit:  quicumque victor e certamine discessisset, eum te uxorem ducturum; ceteros autem petitores pudicitiam tuam pro eo, cui nupsisses, defensuros.

HELENA Achilles, Diomedes, Ulixes, Agamemnon, alii certaverunt, sed victor Menelaus discessit. Qui numquam nec antea nec postea victor discessit.…

PERCONTATOR Nonne maritum tuum amasti!

HELENA Neque ego illum, neque ille me… Meministin quae Homerus de Telemachi itinere narravit? Cum ille de patre suo nos percontaturus ad regiam nostram venit, Menalaus nuptias celebrabat Megapentis filii sui, quem  concubina ab eo conceperat.

PERCONTATOR Ergo pulchritudo tua res fuit nullius momenti…

HELENA Quid ais? Pulchritudo mulierum magni, immo maximi momenti semper habetur! Ceterum etiam apud vos puellae et matronae et anus non solum pulchrae esse volunt, sed etiam ad omnia tormenta sunt parata quo pulchriores esse videantur quam natura sunt:  neque timent curas orthodonticas, sectiones chirurgicas, rhinoplasticas, blepharoplasticas, diaetas quibus corpora extenuantur, sudationes, contrectationes, exercitia gymnica diutina et saeva, saltationes perpetuas…

PERCONTATOR Quae cum ita sint, mihi persuasisti pulchritudinem in femina maximam virtutem esse, quamquam formam tuam tu despicere videris… Nunc vero, quaeso, mihi faciem ostende, ut videam si forma sit par poetarum laudibus…

 (Helena velum tollit)

“Non est indigne ferendum, Troianos ac  bene ocreatos Achivos tali de muliere longum tempus dolores pati: omnino immortalibus deabus ad vultum similis est.”

(Percontator animo relinquitur et quasi corpus mortuum cadit)

© Ivana Milani, 2020

latin language
August 10, 2020 latinoamilano

Post navigation

Out of Augustus → ← Un’amica in meno

Leave a Reply Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

Related Posts

No mulsum, no party!

La radice indoeuropea *medhu, “idromele”, che deriva per sincope della liquida da *mel-dh-, variante di *melǝ- “macinare” (da cui il latino molere, il greco μύλλω, il gotico mulda “terra polverosa”, […]

Out of Augustus

E’ tradizione di questo sito festeggiare Ferragosto con qualche brano musicale più o meno inerente alla persona di Augusto, l’imperatore che dà nome al mese. Pensavo di continuare anche quest’anno, […]

Un’amica in meno

Questa volta il post ha a che fare solo tangenzialmente con il latino. Tutti noi conosciamo i meccanismi di Facebook e dei social in genere: si creano legami, “amicizie”, relazioni, […]

Enea Heavy

Il titolo è giusto così. Prendendo spunto da un recente volume a cura di K.F.B. Fletcher e O. Umurhan, Classical Antiquity in Heavy Metal Music, pubblicato nel 2020 dalla casa editrice inglese Bloomsbury Academic, oggi […]

Recent Posts

No mulsum, no party!

No mulsum, no party!

La radice indoeuropea *medhu, “idromele”, che deriva per sincope della liquida da *mel-dh-, variante di *melǝ- “macinare” (da cui il latino molere, il greco μύλλω, il gotico mulda “terra [...]

More Info
Out of Augustus

Out of Augustus

E’ tradizione di questo sito festeggiare Ferragosto con qualche brano musicale più o meno inerente alla persona di Augusto, l’imperatore che dà nome al mese. Pensavo di continuare [...]

More Info
Un’amica in meno

Un’amica in meno

Questa volta il post ha a che fare solo tangenzialmente con il latino. Tutti noi conosciamo i meccanismi di Facebook e dei social in genere: si creano legami, “amicizie”, relazioni, [...]

More Info
Enea Heavy

Enea Heavy

Il titolo è giusto così. Prendendo spunto da un recente volume a cura di K.F.B. Fletcher e O. Umurhan, Classical Antiquity in Heavy Metal Music, pubblicato nel 2020 dalla casa editrice inglese [...]

More Info
Powered by WordPress | theme Dream Way
This website uses cookies to improve your experience. We'll assume you're ok with this, but you can opt-out if you wish.Accept Read More
Privacy & Cookies Policy

Privacy Overview

This website uses cookies to improve your experience while you navigate through the website. Out of these, the cookies that are categorized as necessary are stored on your browser as they are essential for the working of basic functionalities of the website. We also use third-party cookies that help us analyze and understand how you use this website. These cookies will be stored in your browser only with your consent. You also have the option to opt-out of these cookies. But opting out of some of these cookies may affect your browsing experience.
Necessary
Always Enabled

Necessary cookies are absolutely essential for the website to function properly. This category only includes cookies that ensures basic functionalities and security features of the website. These cookies do not store any personal information.

Non-necessary

Any cookies that may not be particularly necessary for the website to function and is used specifically to collect user personal data via analytics, ads, other embedded contents are termed as non-necessary cookies. It is mandatory to procure user consent prior to running these cookies on your website.

Facebook