Paris, filius Priami et Hecubae, electus est a diis ut iudicaret quae pulcherrima esset inter Iunonem, Minervam et Venerem. Cum Venus victrix discessisset, Paridis iudicium causa et origo belli Troiani fuit. Quare Paris a multis non amatur: videtur vilis, piger, mulierosus…
PERCONTATOR: Salve Paris, qui amore Helenae captus, uxoris Menelai praeclari, causa fuisti maximi belli quod antiquis temporibus genus humanum excruciavit!
PARIS: Ego non sum belli Troiani auctor, neque fas est me istius pestis reum arcessere. Obnoxius non sum.
PERCONTATOR: Dic ergo, quaeso: quis, tua sententia, belli causa fuit?
PARIS: Quisnam, nisi superi?
PERCONTATOR: Vos, homines prisci, semper culpas in deos vertitis. Deos omnium malorum et scelerum facitis reos, quae ipsi perpetravistis. Numquam culpas vestras confitemini, numquam debitas poenas solvere vultis, sed argumenta dolosa et rhetorica semper invenitis ad superos accusandos.
PARIS: Nequam hominem me iudicas! Excuso tamen verba tua. Quam multi et quam diu mihi maledixerunt! Iuvat me ipsum tibi narrare quis fuerim. Vix natus, in monte relictus sum propter somnium quod mater mea somniavit. Hecuba enim in somnio se vidit facem parientem, qua ardente tota urbs combureretur. Itaque, antequam natus essem, iam habitus sum auctor ruinae Troianae. Sacerdotibus imperantibus, desertus sum in montibus ut ferae me vorarent. Forte fortuna inventus sum a pastore quodam, Agelao, qui me servavit et aluit. Vixi placide ut humilis pastor ….
PERCONTATOR: Dic mihi, beatusne eras? Nonne uxor quoque tibi erat?
PARIS: Beatus eram. Coniunx mea, Oeno, nympha montium erat atque alter alteram amabat, donec Iuppiter me iussit iudicem esse, ut quae esset pulcherrima inter deas statuerem. Pastor et adulescens eram: tua sententia, num regna Asiae aut sapientia me adlectare poterant? Elegi Venerem, quae amorem mulieris pulcherrimae mihi promiserat. At illa, ut pactum servaret, mihi persuasit ut raperem Helenam, quamquam mihi notum erat quid eventurum esset, cum Helena Menelao nupsisset. Praeterea, neglectae deae in odio me habuerunt, et multa mala machinatae sunt in me et in Troianos.
PERCONTATOR: Certe. Attamen tu eligisti Venerem, tu rapuisti Helenam, tu denique causa belli fuisti…
PARIS: At si aliter iudicassem de deabus, iudicium meum aeque exitiale fuisset et mihi et Troianis; nam quaecumque inter eas, nisi victrix discessisset, machinata esset adversus me, immo adversus Troiam. Dei autem statuerant Troiam esse delendam. Me agnito a matre mea, pater quoque me servavit a turba irata, quae me interfectura erat, dicens: “Pereat Troia, at non filiolus meus!”
PERCONTATOR: Fateor te bene dixisse; at, Venere adiuvante vel tua cupidine coactus, rapuisti tamen Helenam, ardens nimio amore feminarum. Qui amor famosum te effecit in toto orbe: nam callidissimus fuisti in animis feminarum illiciendis…
PARIS: Ne hoc quidem verum est; miserior enim cum feminis fui quam Hector cum Andromacha vel Aeneas cum Creusa vel Ulixes cum Penelope. Illi mutuo se amabant, Helena autem semper me vituperabat et reprehendebat. Ne Oeno quidem me amavit; nam, cum posset me morientem servare, me moriturum reliquit.
PERCONTATOR: Concedo: in mulieribus eligendis felix non fuisti…. At dic mihi: scisne te non strenuum virum, sed ineptum in pugnando existimari?
PARIS: Opinio tota vestra est!
PERCONTATOR: Tu quid censes?
PARIS: Primum: cum pastor, baculo tantum praeditus, pecudes a praedonibus servavissem eosque fugavissem, mihi a pastoribus datum est cognomen Alexander (id est hominum tutor); deinde Troiae, in ludis dicatis filio Priami, qui relictus erat in montibus, vici omnes fratres meos, inter quos Hectorem ipsum, qui postea in bello me acribus verbis contumeliisque affecit. Postremo, coram te interfector Achillis adstat!
PERCONTATOR: Certe eum interfecisti arcu, sed eminus, non comminus, ut viri strenui, atque ab Apolline adiutus.
PARIS: Quam iniustus es! Tethys auxilium tulit filio suo Achilli quoquo modo, Venus Aeneae saepe subvenit et Minerva Ulixi; num illi strenui sunt et ego virtute careo? De arcu nemo vituperat Herculem vel Philoctetam, qui sagittarii fuerunt… Meministine quomodo Ulixes Procos occiderit ?
PERCONTATOR: Arcune?
PARIS: Num armati Proci erant? Num se defendere potuerunt?
PERCONTATOR: Minime. Recte dicis.
PARIS: At deinde, quisnam es tu, qui me iudicare audes, me, Paridem, filium Priami, me, qui vidi divina corpora dearum maximarum et filiam Iovis uxorem duxi?
PERCONTATOR: Bene dicis, Paris, et mihi ignosce.
© Ivana Milani, 2018