Rapida intrat Dido, furens et multis variisque affectibus mota. In dextera magnam phialam tenet, in qua “Valium” inscribitur. Ex ea saepe bibit.
PERCONTATOR Nunc venit Dido. Quem nostrum non miseret illius infelicissimae mulieris, ab Aenea reiectae? Quae…
DIDO Salvete, salvete!!! Magno honori vobis est mulierem coram videre, quae sola imperium maximum condidit! Semper equidem omnes calamitates superavi. Semper. Ego semper conata sum progredi, perferre, obdurare, postquam Sychaeum meum perdidi, quamquam ipsa fratris manus nefarias infando sanguine aspersas vidi. Et cum paucis comitibus in terram ignotam, in Africam, perveni, ego, mulier, vidua ac peregrina: ego magnam Karthaginem condidi.
P. At…
D. …at omnes sciunt me, me solam, valuisse Iarbam, potentem regem, decipere et vincere, callida fraude usam.
P. Quod notissimum est. Sed hodie hic sumus ut de alia re loquamur, id est de coniugio tuo cum Aenea…
D. Ah certe, meum mellitum, miserum Aeneam!… Invicem toto corde, tota anima nos amabamus… Memini illum diem, cum in lacertis eius multas per horas iacui, in illa spelunca, adsiduo imbre… Ita, ita…
P. Certe, scimus quid evenerit… Sed scire volumus quid senseris, quid tum passa sis, cum ab Aenea relicta esses.
D. Sed… Minime, minime!!! Ille me non reliquit! Tantum coactus est, fato oboediens, ut a me abiret. Corpus abiit, cor eius numquam me reliquit… Equidem, numquam destiti eius menti adesse die nocteque, in eius somniis vivere, in eius animo esse… Semper ei cordi fui… Vergilius ille dixit Non mea sponte Italiam peto. Fatum eum coegit, abduxit, abstraxit…
P. Nobis aliter videtur: nam Vergilius Aeneam finxit dicentem: urbem Troiam colerem, si fata meis auspiciis paterentur.
D. Ita ita, certe… Verum. Certe, ita dixit cum sibi persuadere conaretur amorem suum erga me nihili esse. Multum ille et terris iactatus et alto vi superum…
P. Neque tamen comis neque humanus fuit, qui tam male se gessit erga mulierem quae eius coniunx fuit…
D. Verum non est! Minime! Dolor eius acrior, asperior, acerbior erat, cum tot et tantas calamitates passus esset! Minime! Ille re vera me amabat! Certe me amabat! Et adhuc me amat!… Ego verum Phoenissa sum, humani sacrificii consuetudine adsueta, humanum sacrificium saepe mihi venit in mentem, …. parvolus Ascanius in pulchra olla… Nonne novisitis Medeam? Medea, deliciae meae, dic, dic mihi: quomodo pueri necantur? Sed nihil sine vitio est, attamen semper speravi eum ad me rediturum esse! Utinam ille mortuus ante tempus non esset!
P. Sed tu iam mortua eras! Ergo, cur mortem tibi dedisti?
D. Desperatione adducta id feci, non solum ob dolorem Aeneae fugae: Iarbae copiae Carthaginis moenibus imminebant, regnum meum in periculo versabatur, fatum ipsum adversum esse videbatur, et ego id pati iam non poteram…
P. Sed Vergilius hoc non dicit. Alia scribit. Ille, nimio dolore affectam, te tibi mortem conscivisse narrat. Constat Aeneam terram perignotam quam Carthaginis regnum maluisse.
D. Quisnam Vergilius??? Ille pusillus, putidus poeta?… Ille potest de pastoribus, de pecoribus, de pecudibus, de ovibus, de avibus, fortasse etiam de apibus canere – non de me, muliere magni animi. Sed vos non vultis me audire! Non vultis intellegere! Numquam intellegetis! Cur, cur huc veni? Nihil intellegis, stulte! (exit)
P. Grati sumus reginae Didoni quae ad nos hodie venit..ehm…salvete omnes.
Forse questa e’la ‘percontatio impossibilis’che mi e’piaciuta maggiormente!Complimenti all’autrice!
Davvero molto bella e originale questa interpretazione della vicenda di Didone! Complimenti!