PERCONTATOR Hodie, nolite mirari, Theseum percontabimur, qui clarissimus est e fortissimis viris quorum res gestae in fabulis, sive mythis, ut Graeci aiunt, narrantur. Nunc Theseus ipse de se dicet. En, adspicite, ex Inferis regressus iam ad nos venit! Ecce ille qui Minotaurum, monstrum horrendum, necavit ac res magnas gessit. Plaudite Theseo!
THESEUS Vobis gratias ago. Salvete omnes.
PERCONTATOR O Theseu, scimus te Athenis ortum esse, et regem Atheniensium fuisse. Quomodo tantam civitatem regere valuisti?
THESEUS Quantum virium et ingenii in me fuit, regnavi.
PERCONTATOR Nisi fallor, etiam pater tuus Aegeus praeclarus rex Atheniensium fuit. Qualis autem fuit vita tua in tam nobili genere?
THESEUS Genus meum non modo nobile, sed etiam divinum esse dicitur; tradunt enim me filium Neptuni Aithraeque esse. Sed hos rumores extinguere nolim.
PERCONTATOR Siquidem a parentibus divinis ortus esse diceris, iis pares fuerunt res gestae tuae mirabiles. Nonne vero Minotaurum, horribile monstrum, necavisti? De eo, quaeso, nobis narra.
THESEUS Verum ut confitear, in regia domo manere maluissem, quam Cretam petere, sed pueros puellasque Athenienses, qui quotannis illuc mittebantur ut laniarentur a Minotauro, servandos esse censebam. Praeterea ut ad Cretam proficiscerer, mihi suasit spes aeternae famae qua, occiso Minotauro, frui apud posteros possem. Itaque Cretam petivi, et… Sed omnes sciunt quid tunc evenerit.
PERCONTATOR Dicunt te adiutum esse ab Ariadne, pulcherrima Minois regis filia, et eam tecum Athenas fugisse. Cur autem eam in insula Naxo reliquisti?
THESEUS Ubi primum Ariadnam vidi, amore capi mihi visus sum. Cum autem, et ipsa scilicet amore capta mei, mihi opem tulisset, eam mecum abduxi, sed dum Athenas versus navigamus, Ariadnam a me non amari intellexi. Qua de causa eam in litore Naxi relinquere volui. Neque vero mei me consilii pudet: nam secunda fortuna ei contigit ut a Baccho uxor duceretur. Quam nisi ego reliquissem, nec deo nupsisset, nec ipsa dea facta esset.
PERCONTATOR Omnes, Theseu, alia tua egregie facta sciunt. Visne nobis de iis aliquid referre?
THESEUS Non de omnibus rebus a me gestis glorior, hoc fateor. Praesertim aegre fero quod erga Pirithoum amicum pessime me gessi. Scito nos rapere Helenam voluisse, quae, etsi tunc puerula erat, iam omnium pulcherrima mulierum futura esse videbatur. Ego et Pirithous disseruimus uter nostrum Helenam uxorem ducturus esset, et fortuna me delegit. Puellam ideo rapui et una cum ea aufugi. Iam eam amplexurus eram, cum – pro dolor! – fratres eius, gemini illi divini, me consecuti, virginem Spartam reduxerunt. Postea Pirithous, Proserpinae amore incensus, a me petivit ut a Plutone eam eriperemus. Sed deus ille nos ab Inferis aufugientes deprehendit et dura, immo durissima poena, nos punivit: coegit igitur nos ferreis catenis vinctos considere perpetuo super acutissima saxa. Nisi Hercules me liberasset, adhuc illic considerem apud Piritoum. Is enim in Inferis manet manebitque in aeternum.
PERCONTATOR Itaque, ut te servares, amicum reliquisti! Istud quidem laudari non potest. Quid autem de ceteris rebus a te gestis? Suntne eae laude dignae?
THESEUS Sunt certe de quibus glorier: glorior quod Amazones ex Attica expuli, quae Athenas petiverant; glorior quod terribilem taurum Marathonium interfeci, qui vapores igneos e naribus emittebat… neque scilicet tauros amo, ut patet. Dum taurum persequor, memini me ab Hecale, anicula comissima, hospitio exceptum esse. Necata autem fera, redii illius domum, sed eam mortuam inveni. Itaque Hecali tauri caput dicavi, ut grati animi pignus.
PERCONTATOR Postremo hoc habeo quod te rogem: probasne quae de te fabularum scriptores tradiderunt?
THESEUS Tradiderunt me virum fortem patriaeque amantissimum fuisse. Hoc quidem veritati respondet, quamquam, ut antea demonstravi, non omnia a me praeclare facta sunt, immo nonnullorum me pudet. Puto tamen me et laude dignum esse, siquidem vestigia mei manent in Graecorum fabulis.
PERCONTATOR Theseu, gratias multas tibi ago, qui nobiscum colloqui dignatus sis, et valeas in beatorum sedibus.
THESEUS Gratiam ego vobis habeo. Sed tempus est hinc discedendi: exspectat enim me in inferis Pluto.
© Ivana Milani, 2021